Acts - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
  • 2. dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
  • 3. et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera
  • 4. multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia
  • 5. factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
  • 6. et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
  • 7. et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
  • 8. tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores
  • 9. si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est
  • 10. notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
  • 11. hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli
  • 12. et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
  • 13. videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
  • 14. hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
  • 15. iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
  • 16. dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
  • 17. sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
  • 18. et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
  • 19. Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
  • 20. non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
  • 21. at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
  • 22. annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis
  • 23. dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
  • 24. qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
  • 25. qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
  • 26. adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius
  • 27. convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
  • 28. facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
  • 29. et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum
  • 30. in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
  • 31. et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
  • 32. multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia
  • 33. et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
  • 34. neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant
  • 35. et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat
  • 36. Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
  • 37. cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum
أعلى