Acts - Chapter 7 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
  • 2. qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
  • 3. et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero
  • 4. tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
  • 5. et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
  • 6. locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
  • 7. et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
  • 8. et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
  • 9. et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo
  • 10. et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
  • 11. venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
  • 12. cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
  • 13. et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
  • 14. mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
  • 15. et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri
  • 16. et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
  • 17. cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
  • 18. quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
  • 19. hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
  • 20. eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
  • 21. exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
  • 22. et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis
  • 23. cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
  • 24. et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
  • 25. existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
  • 26. sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
  • 27. qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos
  • 28. numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
  • 29. fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
  • 30. et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
  • 31. Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
  • 32. ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
  • 33. dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est
  • 34. videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
  • 35. hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
  • 36. hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
  • 37. hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
  • 38. hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis
  • 39. cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
  • 40. dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
  • 41. et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
  • 42. convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
  • 43. et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
  • 44. tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
  • 45. quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
  • 46. qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
  • 47. Salomon autem aedificavit illi domum
  • 48. sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
  • 49. caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
  • 50. nonne manus mea fecit haec omnia
  • 51. dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
  • 52. quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
  • 53. qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
  • 54. audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
  • 55. cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei
  • 56. et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
  • 57. exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum
  • 58. et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
  • 59. et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum
  • 60. positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius
أعلى