Acts - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum
  • 2. convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
  • 3. considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus
  • 4. nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
  • 5. et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
  • 6. hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus
  • 7. et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
  • 8. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
  • 9. surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano
  • 10. et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur
  • 11. tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum
  • 12. commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
  • 13. et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem
  • 14. audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
  • 15. et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli
أعلى