Acts - Chapter 22 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
  • 2. cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium
  • 3. et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
  • 4. qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres
  • 5. sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
  • 6. factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
  • 7. et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris
  • 8. ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris
  • 9. et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum
  • 10. et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
  • 11. et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum
  • 12. Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
  • 13. veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
  • 14. at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
  • 15. quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
  • 16. et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
  • 17. factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
  • 18. et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
  • 19. et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
  • 20. et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
  • 21. et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
  • 22. audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
  • 23. vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem
  • 24. iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
  • 25. et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
  • 26. quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
  • 27. accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam
  • 28. et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
  • 29. protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
  • 30. postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos
أعلى