Acts - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
  • 2. et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
  • 3. is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
  • 4. intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
  • 5. at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
  • 6. Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
  • 7. et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
  • 8. et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
  • 9. et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
  • 10. cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
  • 11. cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
  • 12. videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
  • 13. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
  • 14. vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
  • 15. auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
  • 16. et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
  • 17. et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
  • 18. Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
  • 19. paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
  • 20. ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
  • 21. quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
  • 22. Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
  • 23. erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
  • 24. et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
  • 25. vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
  • 26. vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
أعلى