Acts - Chapter 16 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
  • 2. huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres
  • 3. hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset
  • 4. cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
  • 5. et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie
  • 6. transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
  • 7. cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu
  • 8. cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
  • 9. et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos
  • 10. ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
  • 11. navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim
  • 12. et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
  • 13. die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant
  • 14. et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo
  • 15. cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos
  • 16. factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
  • 17. haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
  • 18. hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora
  • 19. videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
  • 20. et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
  • 21. et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
  • 22. et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
  • 23. et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
  • 24. qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
  • 25. media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant
  • 26. subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt
  • 27. expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos
  • 28. clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus
  • 29. petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae
  • 30. et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam
  • 31. at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua
  • 32. et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius
  • 33. et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo
  • 34. cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
  • 35. et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos
  • 36. nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
  • 37. Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant
  • 38. et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
  • 39. et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem
  • 40. exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt
أعلى