Acts - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
  • 2. et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
  • 3. et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
  • 4. et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
  • 5. erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
  • 6. facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
  • 7. stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
  • 8. et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
  • 9. Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
  • 10. Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
  • 11. Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
  • 12. stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
  • 13. alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
  • 14. stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
  • 15. non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
  • 16. sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
  • 17. et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
  • 18. et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
  • 19. et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
  • 20. sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
  • 21. et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
  • 22. viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
  • 23. hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
  • 24. quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
  • 25. David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
  • 26. propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
  • 27. quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
  • 28. notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
  • 29. viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
  • 30. propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
  • 31. providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
  • 32. hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
  • 33. dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
  • 34. non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
  • 35. donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
  • 36. certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
  • 37. his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
  • 38. Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
  • 39. vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
  • 40. aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
  • 41. qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
  • 42. erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
  • 43. fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
  • 44. omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
  • 45. possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
  • 46. cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
  • 47. conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
أعلى