Acts - Chapter 24 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
  • 2. et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
  • 3. semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
  • 4. ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
  • 5. invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
  • 6. qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
  • 7. {cf15I (OMITTED TEXT)}
  • 8. a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
  • 9. adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
  • 10. respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
  • 11. potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
  • 12. et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
  • 13. neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
  • 14. confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
  • 15. spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
  • 16. in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
  • 17. post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
  • 18. in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
  • 19. quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
  • 20. aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
  • 21. nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
  • 22. distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
  • 23. iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
  • 24. post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
  • 25. disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
  • 26. simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
  • 27. biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
أعلى