Acts - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus
  • 2. ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos
  • 3. tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos
  • 4. et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
  • 5. et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
  • 6. et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu
  • 7. qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
  • 8. resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
  • 9. Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum
  • 10. dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas
  • 11. et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret
  • 12. tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini
  • 13. et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
  • 14. illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
  • 15. post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite
  • 16. surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite
  • 17. Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea
  • 18. et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
  • 19. et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum
  • 20. quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
  • 21. et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
  • 22. et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas
  • 23. huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum
  • 24. praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel
  • 25. cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere
  • 26. viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est
  • 27. qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt
  • 28. et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
  • 29. cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
  • 30. Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his
  • 31. qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
  • 32. et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est
  • 33. quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te
  • 34. quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
  • 35. ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
  • 36. David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
  • 37. quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
  • 38. notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari
  • 39. in hoc omnis qui credit iustificatur
  • 40. videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
  • 41. videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
  • 42. exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec
  • 43. cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
  • 44. sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini
  • 45. videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
  • 46. tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
  • 47. sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
  • 48. audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
  • 49. disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
  • 50. Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
  • 51. at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
  • 52. discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
أعلى