Acts - Chapter 20 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
  • 2. cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
  • 3. ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
  • 4. comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
  • 5. hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
  • 6. nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
  • 7. in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
  • 8. erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
  • 9. sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
  • 10. ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
  • 11. ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
  • 12. adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
  • 13. nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
  • 14. cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
  • 15. et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
  • 16. proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
  • 17. a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
  • 18. qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
  • 19. serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
  • 20. quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
  • 21. testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
  • 22. et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
  • 23. nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
  • 24. sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
  • 25. et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
  • 26. quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
  • 27. non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
  • 28. adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
  • 29. ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
  • 30. et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
  • 31. propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
  • 32. et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
  • 33. argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
  • 34. ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
  • 35. omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
  • 36. et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
  • 37. magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
  • 38. dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem
أعلى