Acts - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere
  • 2. usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est
  • 3. quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
  • 4. et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
  • 5. quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies
  • 6. igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel
  • 7. dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate
  • 8. sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae
  • 9. et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum
  • 10. cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis
  • 11. qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
  • 12. tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
  • 13. et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi
  • 14. hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
  • 15. et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti
  • 16. viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum
  • 17. quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius
  • 18. et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
  • 19. et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
  • 20. scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
  • 21. oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
  • 22. incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis
  • 23. et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam
  • 24. et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum
  • 25. accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
  • 26. et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis
أعلى