Acts - Chapter 26 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
  • 2. de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
  • 3. maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
  • 4. et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
  • 5. praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
  • 6. et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
  • 7. in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
  • 8. quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
  • 9. et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere
  • 10. quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
  • 11. et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
  • 12. in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
  • 13. die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
  • 14. omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
  • 15. ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
  • 16. sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
  • 17. eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
  • 18. aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
  • 19. unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
  • 20. sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
  • 21. hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
  • 22. auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
  • 23. si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
  • 24. haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
  • 25. at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
  • 26. scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
  • 27. credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
  • 28. Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri
  • 29. et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
  • 30. et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis
  • 31. et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
  • 32. Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem
أعلى