Acts - Chapter 8 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
  • 2. curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
  • 3. Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
  • 4. igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
  • 5. Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
  • 6. intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
  • 7. multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
  • 8. factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
  • 9. vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
  • 10. cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
  • 11. adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
  • 12. cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
  • 13. tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
  • 14. cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
  • 15. qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
  • 16. nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
  • 17. tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
  • 18. cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
  • 19. dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
  • 20. pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
  • 21. non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
  • 22. paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
  • 23. in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
  • 24. respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
  • 25. et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
  • 26. angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
  • 27. et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
  • 28. et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
  • 29. dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
  • 30. adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
  • 31. qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
  • 32. locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
  • 33. in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
  • 34. respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
  • 35. aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
  • 36. et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
  • 37. {cf15I (OMITTED TEXT)}
  • 38. et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
  • 39. cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
  • 40. Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
أعلى