Acts - Chapter 25 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
  • 2. adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum
  • 3. postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
  • 4. Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum
  • 5. qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum
  • 6. demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
  • 7. qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare
  • 8. Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
  • 9. Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
  • 10. dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
  • 11. si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello
  • 12. tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
  • 13. et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
  • 14. et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
  • 15. de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
  • 16. ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
  • 17. cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum
  • 18. de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum
  • 19. quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
  • 20. haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
  • 21. Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
  • 22. Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum
  • 23. altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
  • 24. et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
  • 25. ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
  • 26. de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam
  • 27. sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare
أعلى