Acts - Chapter 27 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
  • 2. ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
  • 3. sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
  • 4. et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii
  • 5. et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
  • 6. et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
  • 7. et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
  • 8. et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
  • 9. multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
  • 10. dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
  • 11. centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur
  • 12. et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
  • 13. adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
  • 14. non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
  • 15. cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
  • 16. insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
  • 17. qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
  • 18. valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
  • 19. et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
  • 20. neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
  • 21. et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
  • 22. et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
  • 23. adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
  • 24. dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
  • 25. propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
  • 26. in insulam autem quandam oportet nos devenire
  • 27. sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
  • 28. qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
  • 29. timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
  • 30. nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
  • 31. dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
  • 32. tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
  • 33. et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
  • 34. propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
  • 35. et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
  • 36. animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
  • 37. eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
  • 38. et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
  • 39. cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
  • 40. et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
  • 41. et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
  • 42. militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
  • 43. centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
  • 44. et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram
أعلى