24. filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem
25. hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem
26. cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex
27. filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta
28. misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen
29. quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit
30. dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo
31. et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
32. et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum
33. cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum
34. respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium