Genesis - Chapter 22 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
  • 2. ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
  • 3. igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
  • 4. die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
  • 5. dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
  • 6. tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
  • 7. dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
  • 8. dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
  • 9. veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
  • 10. extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
  • 11. et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
  • 12. dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
  • 13. levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
  • 14. appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
  • 15. vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
  • 16. per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
  • 17. benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
  • 18. et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
  • 19. reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
  • 20. his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
  • 21. Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
  • 22. et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
  • 23. ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
  • 24. concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha
أعلى