Genesis - Chapter 14 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium
  • 2. inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
  • 3. omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis
  • 4. duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo
  • 5. igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim
  • 6. et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine
  • 7. reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar
  • 8. et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri
  • 9. scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque
  • 10. vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem
  • 11. tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt
  • 12. necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis
  • 13. et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram
  • 14. quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan
  • 15. et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci
  • 16. reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum
  • 17. egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis
  • 18. at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
  • 19. benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram
  • 20. et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus
  • 21. dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi
  • 22. qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae
  • 23. quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
  • 24. exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas
أعلى