Genesis - Chapter 9 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
  • 2. et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
  • 3. et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
  • 4. excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
  • 5. sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
  • 6. quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
  • 7. vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
  • 8. haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
  • 9. ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
  • 10. et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
  • 11. statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
  • 12. dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
  • 13. arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
  • 14. cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
  • 15. et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
  • 16. eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
  • 17. dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
  • 18. erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
  • 19. tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
  • 20. coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
  • 21. bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
  • 22. quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
  • 23. at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
  • 24. evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
  • 25. ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
  • 26. dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
  • 27. dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
  • 28. vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
  • 29. et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
أعلى