Genesis - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. in principio creavit Deus caelum et terram
  • 2. terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  • 3. dixitque Deus fiat lux et facta est lux
  • 4. et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
  • 5. appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
  • 6. dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
  • 7. et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
  • 8. vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
  • 9. dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
  • 10. et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
  • 11. et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
  • 12. et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
  • 13. factumque est vespere et mane dies tertius
  • 14. dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
  • 15. ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
  • 16. fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
  • 17. et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
  • 18. et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
  • 19. et factum est vespere et mane dies quartus
  • 20. dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
  • 21. creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
  • 22. benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
  • 23. et factum est vespere et mane dies quintus
  • 24. dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
  • 25. et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
  • 26. et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
  • 27. et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
  • 28. benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
  • 29. dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
  • 30. et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
  • 31. viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
أعلى