Genesis - Chapter 10 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium
  • 2. filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
  • 3. porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
  • 4. filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
  • 5. ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
  • 6. filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
  • 7. filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
  • 8. porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
  • 9. et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
  • 10. fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
  • 11. de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
  • 12. Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
  • 13. at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
  • 14. et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
  • 15. Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
  • 16. et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
  • 17. Eveum et Araceum Sineum
  • 18. et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
  • 19. factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
  • 20. hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
  • 21. de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore
  • 22. filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
  • 23. filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
  • 24. at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
  • 25. natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
  • 26. qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
  • 27. et Aduram et Uzal Decla
  • 28. et Ebal et Abimahel Saba
  • 29. et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
  • 30. et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
  • 31. isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis
  • 32. hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
أعلى