Genesis - Chapter 26 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
  • 2. apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi
  • 3. et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo
  • 4. et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
  • 5. eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit
  • 6. mansit itaque Isaac in Geraris
  • 7. qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem
  • 8. cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
  • 9. et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam
  • 10. dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens
  • 11. qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
  • 12. seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus
  • 13. et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est
  • 14. habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini
  • 15. omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo
  • 16. in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde
  • 17. et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
  • 18. rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
  • 19. foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
  • 20. sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam
  • 21. foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias
  • 22. profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram
  • 23. ascendit autem ex illo loco in Bersabee
  • 24. ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
  • 25. itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
  • 26. ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
  • 27. locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis
  • 28. qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
  • 29. ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini
  • 30. fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
  • 31. surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum
  • 32. ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
  • 33. unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem
  • 34. Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci
  • 35. quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae
أعلى