Genesis - Chapter 16 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
  • 2. dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
  • 3. tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
  • 4. qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
  • 5. dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
  • 6. cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
  • 7. cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur
  • 8. dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
  • 9. dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius
  • 10. et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
  • 11. ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
  • 12. hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
  • 13. vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
  • 14. propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad
  • 15. peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
  • 16. octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
أعلى