Genesis - Chapter 35 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum
  • 2. Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
  • 3. surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei
  • 4. dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem
  • 5. cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes
  • 6. venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo
  • 7. aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
  • 8. eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus
  • 9. apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
  • 10. dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel
  • 11. dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur
  • 12. terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te
  • 13. et recessit ab eo
  • 14. ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum
  • 15. vocansque nomen loci Bethel
  • 16. egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel
  • 17. ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium
  • 18. egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae
  • 19. mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem
  • 20. erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
  • 21. egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
  • 22. cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim
  • 23. filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon
  • 24. filii Rahel Ioseph et Beniamin
  • 25. filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
  • 26. filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae
  • 27. venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
  • 28. et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
  • 29. consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui
أعلى