Genesis - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam
  • 2. erat autem dives valde in possessione argenti et auri
  • 3. reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai
  • 4. in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini
  • 5. sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
  • 6. nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter
  • 7. unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
  • 8. dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
  • 9. ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam
  • 10. elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor
  • 11. elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo
  • 12. Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis
  • 13. homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis
  • 14. dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem
  • 15. omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum
  • 16. faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
  • 17. surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam
  • 18. movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino
أعلى