Genesis - Chapter 19 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra
  • 2. et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus
  • 3. conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt
  • 4. prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul
  • 5. vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos
  • 6. egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait
  • 7. nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere
  • 8. habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei
  • 9. at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores
  • 10. et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium
  • 11. et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent
  • 12. dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac
  • 13. delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos
  • 14. egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui
  • 15. cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis
  • 16. dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
  • 17. et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas
  • 18. dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi
  • 19. quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar
  • 20. est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea
  • 21. dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es
  • 22. festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor
  • 23. sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor
  • 24. igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
  • 25. et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia
  • 26. respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis
  • 27. Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
  • 28. intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum
  • 29. cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat
  • 30. ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius
  • 31. dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae
  • 32. veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen
  • 33. dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit
  • 34. altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro
  • 35. dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit
  • 36. conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo
  • 37. peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem
  • 38. minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie
أعلى