Genesis - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
  • 2. masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
  • 3. vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
  • 4. et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
  • 5. et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
  • 6. vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
  • 7. vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
  • 8. et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
  • 9. vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
  • 10. post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
  • 11. factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
  • 12. vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
  • 13. et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
  • 14. et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
  • 15. vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
  • 16. et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
  • 17. et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
  • 18. vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
  • 19. et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
  • 20. et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
  • 21. porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
  • 22. et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
  • 23. et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
  • 24. ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
  • 25. vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
  • 26. et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
  • 27. et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
  • 28. vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
  • 29. vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
  • 30. vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
  • 31. et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
  • 32. Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth
أعلى