Genesis - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent
  • 2. videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
  • 3. dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum
  • 4. gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi
  • 5. videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
  • 6. paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus
  • 7. delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos
  • 8. Noe vero invenit gratiam coram Domino
  • 9. hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit
  • 10. et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
  • 11. corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
  • 12. cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
  • 13. dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
  • 14. fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
  • 15. et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
  • 16. fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
  • 17. ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur
  • 18. ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
  • 19. et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
  • 20. de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
  • 21. tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
  • 22. fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus
أعلى