Mark - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae
  • 2. et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
  • 3. et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
  • 4. dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
  • 5. et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
  • 6. multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent
  • 7. cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
  • 8. exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
  • 9. videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
  • 10. et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
  • 11. et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
  • 12. tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
  • 13. et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
  • 14. cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
  • 15. et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua
  • 16. et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
  • 17. vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
  • 18. orate vero ut hieme non fiant
  • 19. erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
  • 20. et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
  • 21. et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
  • 22. exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
  • 23. vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
  • 24. sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
  • 25. et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
  • 26. et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
  • 27. et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
  • 28. a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
  • 29. sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
  • 30. amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
  • 31. caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
  • 32. de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
  • 33. videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
  • 34. sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
  • 35. vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
  • 36. ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
  • 37. quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
أعلى