1. erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
2. dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
3. et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
4. erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
5. poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
6. Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
7. semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
8. quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
9. amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
10. et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
11. qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
12. et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
13. et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
14. et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
15. et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
16. et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
18. et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
19. at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
20. qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
21. et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
22. et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
23. et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
24. et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
25. amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
43. et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
44. dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
45. et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
46. at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
47. unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
48. et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
49. cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
50. tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
51. adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum