Mark - Chapter 11 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
  • 2. et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
  • 3. et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
  • 4. et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
  • 5. et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum
  • 6. qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
  • 7. et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo
  • 8. multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
  • 9. et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini
  • 10. benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis
  • 11. et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
  • 12. et alia die cum exirent a Bethania esuriit
  • 13. cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum
  • 14. et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
  • 15. et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
  • 16. et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
  • 17. et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
  • 18. quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
  • 19. et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
  • 20. et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
  • 21. et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
  • 22. et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
  • 23. amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
  • 24. propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
  • 25. et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
  • 26. quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
  • 27. et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
  • 28. et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
  • 29. Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
  • 30. baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
  • 31. at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
  • 32. sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
  • 33. et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
أعلى