Mark - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
  • 2. et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
  • 3. qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
  • 4. quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
  • 5. et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
  • 6. videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
  • 7. et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
  • 8. dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
  • 9. et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
  • 10. et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
  • 11. erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
  • 12. et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
  • 13. et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
  • 14. qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
  • 15. et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
  • 16. et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
  • 17. et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
  • 18. cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
  • 19. et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
  • 20. et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur
  • 21. et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
  • 22. et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
  • 23. et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
  • 24. et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
  • 25. et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
  • 26. et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
  • 27. cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius
  • 28. dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
  • 29. et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
  • 30. et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
  • 31. et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
  • 32. et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
  • 33. mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
  • 34. ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
  • 35. adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
  • 36. Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
  • 37. et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
  • 38. et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
  • 39. et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
  • 40. et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
  • 41. et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
  • 42. et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
  • 43. et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare
أعلى