Mark - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et iterum intravit Capharnaum post dies
  • 2. et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
  • 3. et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur
  • 4. et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
  • 5. cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata
  • 6. erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis
  • 7. quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
  • 8. quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
  • 9. quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
  • 10. ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico
  • 11. tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
  • 12. et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus
  • 13. et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos
  • 14. et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
  • 15. et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum
  • 16. et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
  • 17. hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
  • 18. et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant
  • 19. et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare
  • 20. venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die
  • 21. nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
  • 22. et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet
  • 23. et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
  • 24. Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet
  • 25. et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
  • 26. quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
  • 27. et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum
  • 28. itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati
أعلى