Mark - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui
  • 2. et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur
  • 3. nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo
  • 4. et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
  • 5. et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit
  • 6. et mirabatur propter incredulitatem eorum
  • 7. et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
  • 8. et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes
  • 9. sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
  • 10. et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde
  • 11. et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
  • 12. et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
  • 13. et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant
  • 14. et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo
  • 15. alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis
  • 16. quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit
  • 17. ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
  • 18. dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui
  • 19. Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat
  • 20. Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
  • 21. et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae
  • 22. cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi
  • 23. et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei
  • 24. quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae
  • 25. cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
  • 26. et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare
  • 27. sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere
  • 28. et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae
  • 29. quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
  • 30. et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant
  • 31. et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant
  • 32. et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
  • 33. et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
  • 34. et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
  • 35. et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit
  • 36. dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent
  • 37. et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
  • 38. et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces
  • 39. et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum
  • 40. et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
  • 41. et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus
  • 42. et manducaverunt omnes et saturati sunt
  • 43. et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus
  • 44. erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
  • 45. et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
  • 46. et cum dimisisset eos abiit in montem orare
  • 47. et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra
  • 48. et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos
  • 49. at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
  • 50. omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
  • 51. et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant
  • 52. non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum
  • 53. et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt
  • 54. cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
  • 55. et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
  • 56. et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant
أعلى