19. et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
20. et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
21. et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
22. et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae
23. et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
24. dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
25. et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
26. et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
27. et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
28. et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
29. et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
30. decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
31. et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
32. vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
44. et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
45. at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique