1. et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
2. et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
3. Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
4. et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
5. et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
6. at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
7. in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
8. relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
9. et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
10. Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
11. vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
12. et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
13. rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
14. et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
15. nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
16. si quis habet aures audiendi audiat
17. et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
18. et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
19. quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
20. dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
21. ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia