Mark - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat
  • 2. et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua
  • 3. audite ecce exiit seminans ad seminandum
  • 4. et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud
  • 5. aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
  • 6. et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit
  • 7. et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit
  • 8. et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
  • 9. et dicebat qui habet aures audiendi audiat
  • 10. et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas
  • 11. et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
  • 12. ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
  • 13. et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis
  • 14. qui seminat verbum seminat
  • 15. hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum
  • 16. et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
  • 17. et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
  • 18. et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt
  • 19. et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
  • 20. et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum
  • 21. et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
  • 22. non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat
  • 23. si quis habet aures audiendi audiat
  • 24. et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
  • 25. qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo
  • 26. et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram
  • 27. et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille
  • 28. ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica
  • 29. et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis
  • 30. et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud
  • 31. sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
  • 32. et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
  • 33. et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire
  • 34. sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia
  • 35. et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra
  • 36. et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo
  • 37. et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis
  • 38. et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
  • 39. et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
  • 40. et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem
  • 41. <4-40> et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei
أعلى