Mark - Chapter 9 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (8:39)} et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
  • 2. {cf2 (9:1)} et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
  • 3. {cf2 (9:2)} et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
  • 4. {cf2 (9:3)} et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
  • 5. {cf2 (9:4)} et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
  • 6. {cf2 (9:5)} non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
  • 7. {cf2 (9:6)} et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
  • 8. {cf2 (9:7)} et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
  • 9. {cf2 (9:8)} et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
  • 10. {cf2 (9:9)} et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
  • 11. {cf2 (9:10)} et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
  • 12. {cf2 (9:11)} qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
  • 13. {cf2 (9:12)} sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
  • 14. {cf2 (9:13)} et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
  • 15. {cf2 (9:14)} et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
  • 16. {cf2 (9:15)} et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
  • 17. {cf2 (9:16)} et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
  • 18. {cf2 (9:17)} qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
  • 19. {cf2 (9:18)} qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
  • 20. {cf2 (9:19)} et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
  • 21. {cf2 (9:20)} et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
  • 22. {cf2 (9:21)} et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
  • 23. {cf2 (9:22)} Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
  • 24. {cf2 (9:23)} et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
  • 25. {cf2 (9:24)} et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
  • 26. {cf2 (9:25)} et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
  • 27. {cf2 (9:26)} Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
  • 28. {cf2 (9:27)} et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
  • 29. {cf2 (9:28)} et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio
  • 30. {cf2 (9:29)} et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire
  • 31. {cf2 (9:30)} docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
  • 32. {cf2 (9:31)} at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
  • 33. {cf2 (9:32)} et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
  • 34. {cf2 (9:33)} at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior
  • 35. {cf2 (9:34)} et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
  • 36. {cf2 (9:35)} et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis
  • 37. {cf2 (9:36)} quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
  • 38. {cf2 (9:37)} respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
  • 39. {cf2 (9:38)} Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
  • 40. {cf2 (9:39)} qui enim non est adversum vos pro vobis est
  • 41. {cf2 (9:40)} quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
  • 42. {cf2 (9:41)} et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
  • 43. {cf2 (9:42)} et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
  • 44. {cf2 (9:43)} ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
  • 45. {cf2 (9:44)} et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
  • 46. {cf2 (9:45)} ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
  • 47. {cf2 (9:46)} quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
  • 48. {cf2 (9:47)} ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
  • 49. {cf2 (9:48)} omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
  • 50. {cf2 (9:49)} bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
أعلى