Mark - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
  • 2. et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
  • 3. et ait homini habenti manum aridam surge in medium
  • 4. et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
  • 5. et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
  • 6. exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
  • 7. et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
  • 8. et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
  • 9. et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum
  • 10. multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas
  • 11. et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes
  • 12. tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
  • 13. et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
  • 14. et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
  • 15. et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
  • 16. et inposuit Simoni nomen Petrus
  • 17. et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
  • 18. et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
  • 19. et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
  • 20. et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare
  • 21. et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
  • 22. et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
  • 23. et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere
  • 24. et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
  • 25. et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare
  • 26. et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
  • 27. nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
  • 28. amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
  • 29. qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
  • 30. quoniam dicebant spiritum inmundum habet
  • 31. et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
  • 32. et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
  • 33. et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
  • 34. et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei
  • 35. qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est
أعلى