Mark - Chapter 8 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
  • 2. misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent
  • 3. et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
  • 4. et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
  • 5. et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
  • 6. et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae
  • 7. et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi
  • 8. et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
  • 9. erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
  • 10. et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
  • 11. et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
  • 12. et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
  • 13. et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
  • 14. et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
  • 15. et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
  • 16. et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
  • 17. quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
  • 18. oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
  • 19. quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
  • 20. quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
  • 21. et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
  • 22. et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
  • 23. et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
  • 24. et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
  • 25. deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
  • 26. et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
  • 27. et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
  • 28. qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
  • 29. tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
  • 30. et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
  • 31. et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
  • 32. et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
  • 33. qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
  • 34. et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
  • 35. qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
  • 36. quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae
  • 37. aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
  • 38. qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
أعلى