Luke - Chapter 15 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
  • 2. et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
  • 3. et ait ad illos parabolam istam dicens
  • 4. quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
  • 5. et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
  • 6. et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
  • 7. dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
  • 8. aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
  • 9. et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
  • 10. ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
  • 11. ait autem homo quidam habuit duos filios
  • 12. et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
  • 13. et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
  • 14. et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
  • 15. et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
  • 16. et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
  • 17. in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
  • 18. surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
  • 19. et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
  • 20. et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
  • 21. dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
  • 22. dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
  • 23. et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
  • 24. quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
  • 25. erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
  • 26. et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
  • 27. isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
  • 28. indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
  • 29. at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
  • 30. sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
  • 31. at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
  • 32. epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
أعلى