1. cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum
2. centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
3. et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
4. at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
5. diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis
6. Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
7. propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
8. nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
9. quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
10. et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum
11. et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
12. cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
13. quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere
14. et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
15. et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
16. accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
17. et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
18. et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
19. et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
20. cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
21. in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
22. et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
23. et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
24. et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri
25. sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt
26. sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam
27. hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
28. dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
29. et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
30. Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
31. cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt
32. similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
33. venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
34. venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
35. et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
36. rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
37. et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
38. et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
39. videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
40. et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
41. duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
42. non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
43. respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
44. et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
45. osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
46. oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
47. propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
48. dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
49. et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
50. dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace