Luke - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
  • 2. haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
  • 3. et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
  • 4. ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
  • 5. ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
  • 6. factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
  • 7. et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
  • 8. et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
  • 9. et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
  • 10. et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
  • 11. quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
  • 12. et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
  • 13. et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
  • 14. gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
  • 15. et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
  • 16. et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
  • 17. videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
  • 18. et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
  • 19. Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
  • 20. et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
  • 21. et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
  • 22. et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
  • 23. sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
  • 24. et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
  • 25. et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
  • 26. et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
  • 27. et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
  • 28. et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
  • 29. nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
  • 30. quia viderunt oculi mei salutare tuum
  • 31. quod parasti ante faciem omnium populorum
  • 32. lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
  • 33. et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
  • 34. et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
  • 35. et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
  • 36. et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
  • 37. et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
  • 38. et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
  • 39. et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
  • 40. puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
  • 41. et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
  • 42. et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
  • 43. consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
  • 44. existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
  • 45. et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
  • 46. et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
  • 47. stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
  • 48. et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
  • 49. et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
  • 50. et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
  • 51. et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
  • 52. et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines
أعلى