8. et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
9. coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
10. et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
11. et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
12. et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
13. dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
14. quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
15. et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
16. veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
17. ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
18. omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
19. et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
20. et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
21. et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
23. considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
24. ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
25. et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
26. et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
27. accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
28. dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
29. septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
30. et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
31. et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt