26. dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
27. verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
28. et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
29. et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
30. dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
31. et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
32. abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
33. solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
34. at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
35. et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
36. eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
37. et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
38. dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
39. et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
40. quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
41. et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
42. quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
43. quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
44. ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
45. et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
46. dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
47. et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
48. et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum