أنت تستخدم أحد المتصفحات القديمة. قد لا يتم عرض هذا الموقع أو المواقع الأخرى بشكل صحيح.
يجب عليك ترقية متصفحك أو استخدام
أحد المتصفحات البديلة.
Luke - Chapter 18 | Latin Vulgate (Vulgate)
- 1. dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
- 2. dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
- 3. vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
- 4. et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
- 5. tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
- 6. ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
- 7. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
- 8. dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
- 9. dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
- 10. duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
- 11. Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
- 12. ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
- 13. et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
- 14. dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
- 15. adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
- 16. Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
- 17. amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
- 18. et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
- 19. dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
- 20. mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
- 21. qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
- 22. quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
- 23. his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
- 24. videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
- 25. facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
- 26. et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
- 27. ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
- 28. ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
- 29. qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
- 30. et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
- 31. adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
- 32. tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
- 33. et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
- 34. et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
- 35. factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
- 36. et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
- 37. dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
- 38. et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
- 39. et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
- 40. stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
- 41. dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
- 42. et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
- 43. et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo