1. et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos
2. et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
26. et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus
27. factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti
28. at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt
29. turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae
30. nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti
31. regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
32. viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic
33. nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
34. lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
35. vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
36. si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te
37. et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit
38. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium
39. et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
40. stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
41. verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis
42. sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere
43. vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro
44. vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt
45. respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis
46. at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas
47. vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos
48. profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra
49. propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur
50. ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
51. a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione
52. vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis
53. cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis
54. insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum