Luke - Chapter 17 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
  • 2. utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
  • 3. adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
  • 4. et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
  • 5. et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
  • 6. dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
  • 7. quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
  • 8. et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes
  • 9. numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto
  • 10. sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
  • 11. et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam
  • 12. et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
  • 13. et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri
  • 14. quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
  • 15. unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
  • 16. et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
  • 17. respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt
  • 18. non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena
  • 19. et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
  • 20. interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
  • 21. neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
  • 22. et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
  • 23. et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
  • 24. nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
  • 25. primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
  • 26. et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
  • 27. edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
  • 28. similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
  • 29. qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
  • 30. secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
  • 31. in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
  • 32. memores estote uxoris Loth
  • 33. quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
  • 34. dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
  • 35. duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
  • 36. respondentes dicunt illi ubi Domine
  • 37. qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
أعلى