Luke - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha
  • 2. sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto
  • 3. et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
  • 4. sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
  • 5. omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
  • 6. et videbit omnis caro salutare Dei
  • 7. dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
  • 8. facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
  • 9. iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
  • 10. et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
  • 11. respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
  • 12. venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
  • 13. at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
  • 14. interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
  • 15. existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
  • 16. respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
  • 17. cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili
  • 18. multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
  • 19. Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes
  • 20. adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere
  • 21. factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum
  • 22. et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
  • 23. et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
  • 24. qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
  • 25. qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae
  • 26. qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda
  • 27. qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
  • 28. qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her
  • 29. qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi
  • 30. qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim
  • 31. qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David
  • 32. qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
  • 33. qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae
  • 34. qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor
  • 35. qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
  • 36. qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech
  • 37. qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
  • 38. qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei
أعلى