Luke - Chapter 21 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
  • 2. vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
  • 3. et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
  • 4. nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
  • 5. et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
  • 6. haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
  • 7. interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
  • 8. qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
  • 9. cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
  • 10. tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
  • 11. terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
  • 12. sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
  • 13. continget autem vobis in testimonium
  • 14. ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
  • 15. ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
  • 16. trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
  • 17. et eritis odio omnibus propter nomen meum
  • 18. et capillus de capite vestro non peribit
  • 19. in patientia vestra possidebitis animas vestras
  • 20. cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
  • 21. tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
  • 22. quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
  • 23. vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
  • 24. et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
  • 25. et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
  • 26. arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
  • 27. et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
  • 28. his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
  • 29. et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
  • 30. cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
  • 31. ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
  • 32. amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
  • 33. caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
  • 34. adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
  • 35. tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
  • 36. vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
  • 37. erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
  • 38. et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
أعلى